monumenta.ch > Plinius > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 108
{LIV} si tempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit.